Latin
203 to 204
Gaius, Commentarius Tertius 203-204
Not analysed yet
Furti autem actio ei conpetit, cuius interest rem saluam esse, licet dominus non sit. itaque nec domino aliter conpetit, quam si eius intersit rem non perire. Unde constat creditorem de pignore subrepto furti agere posse; adeo quidem, ut quamuis ipse dominus [id est ipse debitor] eam rem subripuerit, nihilo minus creditori conpetat actio furti.