Latin
212
Gaius, Commentarius Tertius 212
Not analysed yet
Nec solum corpus in actione huius legis aestimatur; sed sane si seruo occiso plus dominus capiat damni, quam pretium serui sit, id quoque aestimatur, uelut si seruus meus ab aliquo heres institutus, antequam iussu meo hereditatem cerneret, occisus fuerit; non enim tantum ipsius pretium aestimatur, sed et hereditatis amissae quantitas. item si ex gemellis uel ex comoedis uel ex symphoniacis unus occisus fuerit, non solum occisi fit aestimatio, sed eo amplius id quoque conputatur, quod ceteri, qui supersunt, depretiati sunt. idem iuris est etiam, si ex pari mularum unam uel etiam ex quadrigis equorum unum occiderit.