# Commentarius Tertius 213-216

Gaius, Commentarius Tertius, 213 to 216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-tertius/213

Cuius autem seruus occisus est, is liberum arbitrium habet uel capitali crimine reum facere eum, qui occiderit, uel hac lege damnum persequi. Quod autem adiectum est in hac lege 'quanti in eo anno plurimi ea res fuerit', illud efficit, si clodum puta aut luscum seruum occiderit, qui in eo anno integer fuerit, ut non quanti clodus aut luscus, sed quanti integer fuerit, aestimatio fiat; quo fit, ut quis plus interdum consequatur, quam ei damnum datum est. Capite secundo aduersus adstipulatorem, qui pecuniam in fraudem stipulatoris acceptam fecerit, quanti ea res est, tanti actio constituitur. Qua et ipsa parte legis damni nomine actionem introduci manifestum est; sed id caueri non fuit necessarium, cum actio mandati ad eam rem sufficeret; nisi quod ea lege aduersus infitiantem in duplum agitur.

---

Gaius, Commentarius Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius3.html.
