Latin
222
Gaius, Commentarius Tertius 222
Not analysed yet
Seruo autem ipsi quidem nulla iniuria intellegitur fieri, sed domino per eum fieri uidetur; non tamen iisdem modis, quibus etiam per liberos nostros uel uxores iniuriam pati uidemur, sed ita, cum quid atrocius commissum fuerit, quod aperte in contumeliam domini fieri uidetur, ueluti si quis alienum seruum uerberauerit, et in hunc casum formula proponitur; at si quis seruo conuicium fecerit uel pugno eum percusserit, non proponitur ulla formula nec temere petenti datur.