Latin
28 to 33
Gaius, Commentarius Tertius 28-33
Not analysed yet
Idem iuris est, ut quidam putant, in eius agnati persona, qui proximo agnato omittente hereditatem nihilo magis iure legitimo admittitur; sed sunt, qui putant hunc eodem gradu a praetore uocari, quo etiam per legem agnatis hereditas datur. Feminae certe agnatae, quae consanguineorum gradum excedunt, tertio gradu uocantur, id est, si neque suus heres neque agnatus ullus erit. Eodem gradu uocantur etiam eae personae, quae per feminini sexus personas copulatae sunt. Liberi quoque, qui in adoptiua familia sunt, ad naturalium parentum hereditatem hoc eodem gradu uocantur. Quos autem praetor uocat ad hereditatem, hi heredes ipso quidem iure non fiunt: nam praetor heredes facere non potest; per legem enim tantum uel similem iuris constitutionem heredes fiunt, uelut per senatus consultum et constitutionem principalem: sed cum eis praetor dat bonorum possessionem, loco heredum constituuntur. Adhuc autem etiam alios conplures gradus praetor facit in bonorum possessionibus dandis, dum id agit, ne quis sine successore moriatur. de quibus in his commentariis consulto non agimus, quia hoc ius totum propriis commentariis exsecuti sumus. 33a Hoc solum admonuisse sufficit, [. . . . . vv. 3 exceptis frustulis legi nequeunt . . . . . . . ]per in manum conuentionem iura consanguinitatis nacta [. . . . . vv. 29 . . . . . . . ]