# Commentarius Tertius 4-7

Gaius, Commentarius Tertius, 4 to 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-tertius/4

Postumi quoque, qui si uiuo parente nati essent, in potestate eius futuri forent, sui heredes sunt. Idem iuris est de his, quorum nomine ex lege Aelia Sentia uel ex senatus consulto post mortem patris causa probatur: nam et hi uiuo patre causa probata in potestate eius futuri essent. Quod etiam de eo filio, qui ex prima secundaue mancipatione post mortem patris manumittitur, intellegemus. Igitur cum filius filiaue et ex altero filio nepotes neptesue extant, pariter ad hereditatem uocantur; nec qui gradu proximior est, ulteriorem excludit. aequum enim uidebatur nepotes neptesue in patris sui locum portionemque succedere. pari ratione et si nepos neptisue sit ex filio et ex nepote pronepos proneptisue, simul omnes uocantur ad hereditatem.

---

Gaius, Commentarius Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius3.html.
