# Commentarius Tertius 40

Gaius, Commentarius Tertius, 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-tertius/40

Olim itaque licebat liberto patronum suum impune testamento praeterire. nam ita demum lex XII tabularum ad hereditatem liberti uocabat patronum, si intestatus mortuus esset libertus nullo suo herede relicto. itaque intestato quoque mortuo liberto, si is suum heredem reliquerat, nihil in bonis eius patrono iuris erat; et si quidem ex naturalibus liberis aliquem suum heredem reliquisset, nulla uidebatur esse querella; si uero uel adoptiuus filius filiaue uel uxor, quae in manu esset, suus uel sua heres esset, aperte iniquum erat nihil iuris patrono superesse.

---

Gaius, Commentarius Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius3.html.
