# Commentarius Tertius 43

Gaius, Commentarius Tertius, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-tertius/43

In bonis libertinarum nullam iniuriam antiquo iure patiebantur patroni. cum enim hae in patronorum legitima tutela essent, non aliter scilicet testamentum facere poterant quam patrono auctore; itaque siue auctor ad testamentum faciendum factus erat, aut de se queri debebat, quod heres a liberta relictus non erat, aut ipsum ex testamento, si heres ab ea relictus erat, sequebatur hereditas. si uero auctor ei factus non erat et intestata liberta moriebatur, ad eundem, quia suos heredes femina habere non potest, hereditas pertinebat: nec enim ullus olim alius iure ciuili heres erat, qui posset patronum a bonis libertae intestatae repellere.

---

Gaius, Commentarius Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius3.html.
