Latin
44 to 45
Gaius, Commentarius Tertius 44-45
Not analysed yet
Sed postea lex Papia cum quattuor liberorum iure libertinas tutela patronorum liberaret et eo modo concederet eis etiam sine tutoris auctoritate testamentum facere, prospexit, ut pro numero liberorum, quos liberta mortis tempore habuerit, uirilis pars patrono debeatur; ergo ex bonis eius, quae [. . . . . vv. 2 1/2 legi nequeunt . . . . . . . ]hereditas ad patronum pertinet. Quae diximus de patrono, eadem intellegemus et de filio patroni, item de nepote ex filio et de pronepote ex nepote filio nato prognato.