Latin
57 to 63
Gaius, Commentarius Tertius 57-63
Not analysed yet
Unde accidit, ut longe differant ea iura, quae in bonis Latinorum ex lege Iunia constituta sunt, ab his, quae in hereditate ciuium Romanorum libertorum obseruantur. Nam ciuis Romani liberti hereditas ad extraneos heredes patroni nullo modo pertinet; ad filium autem patroni nepotesque ex filio et pronepotes ex nepote filio nato prognatos omni modo pertinet, etiamsi a parente fuerint exheredati; Latinorum autem bona tamquam peculia seruorum etiam ad extraneos heredes pertinent et ad liberos manumissoris exheredatos non pertinent. Item ciuis Romani liberti hereditas ad duos pluresue patronos aequaliter pertinet, licet dispar in eo seruo dominium habuerint; bona uero Latinorum pro ea parte pertinent, pro qua parte quisque eorum dominus fuerit. Item in hereditate ciuis Romani liberti patronus alterius patroni filium excludit, et filius patroni alterius patroni nepotem repellit; bona autem Latinorum et ad ipsum patronum et ad alterius patroni heredem simul pertinent, pro qua parte ad ipsum manumissorem pertinerent. Item si unius patroni tres forte liberi sunt et alterius unus, hereditas ciuis Romani liberti in capita diuiditur, id est tres fratres tres portiones ferunt et unus quartam; bona uero Latinorum pro ea parte ad successores pertinent, pro qua parte ad ipsum manumissorem pertinerent. Item si alter ex [is] patronis suam partem in hereditate ciuis Romani liberti spernat uel ante moriatur, quam cernat, tota hereditas ad alterum pertinet; bona autem Latini pro parte deficientis patroni caduca fiunt et ad populum pertinent. Postea Lupo et Largo consulibus senatus censuit, ut bona Latinorum primum ad eum pertinerent, qui eos liberasset; deinde ad liberos eorum non nominatim exheredatos, uti quisque proximus esset; tunc antiquo iure ad heredes eorum, qui liberassent, pertinerent.