# Commentarius Tertius 66-69

Gaius, Commentarius Tertius, 66 to 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-tertius/66

Item filia ceterique sui heredes licet iure ciuili inter ceteros exheredati sint et ab omni hereditate patris sui summoueantur, tamen in bonis Latinorum, nisi nominatim a parente fuerint exheredati, potiores erunt extraneis heredibus. Item ad liberos, qui ab hereditate parentis se abstinuerunt, nihilo minus tamen bona Latinorum pertinent; scilicet quia exheredati nullo modo dici possunt, non magis quam qui testamento silentio praeteriti sunt. Ex his omnibus satis illud apparet, si is, qui Latinum fecerit, [. . . . . vv. 21 exceptis frustulis legi nequeunt . . . . . . . ] Item illud quoque constare uidetur, si solos liberos ex disparibus partibus patronus [. . . . . vv. 1 1/3 legi nequeunt . . . . . . . ] tant, ad eos pertinere, quia nullo interueniente extraneo herede senatus consulto locus non est.

---

Gaius, Commentarius Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius3.html.
