# Commentarius Tertius 71

Gaius, Commentarius Tertius, 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-tertius/71

Item quaeritur, an hoc senatus consultum ad eos patroni liberos pertineat, qui ex filia nepteue procreantur, id est, ut nepos meus ex filia potior sit in bonis Latini mei quam extraneus heres; item an ad maternos Latinos hoc senatus consultum pertineat, quaeritur, id est, ut in bonis Latini materni potior sit patronae filius quam heres extraneus matris. Cassio placuit utroque casu locum esse senatus consulto; sed huius sententiam plerique inprobant, quia senatus de his liberis patronorum nihil sentiat, qui aliam familiam sequerentur; idque ex eo adparere, quod nominatim exheredatos summoueat; nam uidetur de his sentire, qui exheredari a parente solent, si heredes non instituantur; neque autem matri filium filiamue neque auo materno nepotem neptemue, si eum eamue heredem non instituat, exheredare necesse est, siue de iure ciuili quaeramus siue de edicto praetoris, quo praeteritis liberis contra tabulas testamenti bonorum possessio promittitur.

---

Gaius, Commentarius Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius3.html.
