Latin
72
Gaius, Commentarius Tertius 72
Not analysed yet
Aliquando tamen ciuis Romanus libertus tamquam Latinus moritur, uelut si Latinus saluo iure patroni ab imperatore ius Quiritium consecutus fuerit. nam, ut diuus Traianus constituit, si Latinus inuito uel ignorante patrono ius Quiritium ab imperatore consecutus sit, [quibus casibus], dum uiuit iste libertus, ceteris ciuibus Romanis libertis similis est et iustos liberos procreat, moritur autem Latini iure, nec ei liberi eius heredes esse possunt; et in hoc tantum habet testamenti factionem, ut patronum heredem instituat eique, si heres esse noluerit, alium substituere possit.