# Commentarius Tertius 74-77

Gaius, Commentarius Tertius, 74 to 77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-tertius/74

Eorum autem, quos lex Aelia Sentia dediticiorum numero facit, bona modo quasi ciuium Romanorum libertorum modo quasi Latinorum ad patronos pertinent. Nam eorum bona, qui si in aliquo uitio non essent, manumissi ciues Romani futuri essent, quasi ciuium Romanorum patronis eadem lege tribuuntur. non tamen hi habent etiam testamenti factionem. nam id plerisque placuit, nec inmerito. nam incredibile uidebatur pessimae condicionis hominibus uoluisse legis latorem testamenti faciundi ius concedere. Eorum uero bona, qui si non in aliquo uitio essent, manumissi futuri Latini essent, proinde tribuuntur patronis, ac si Latini decessissent. nec me praeterit non satis in ea re legis latorem uoluntatem suam uerbis expressisse. Videamus autem et de ea successione, quae nobis ex emptione bonorum competit.

---

Gaius, Commentarius Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius3.html.
