Latin
80
Gaius, Commentarius Tertius 80
Not analysed yet
Neque autem bonorum possessorum neque bonorum emptorum res pleno iure fiunt, sed in bonis efficiuntur; ex iure Quiritium autem ita demum adquiruntur, si usuceperunt. interdum quidem bonorum emptoribus ne usus quidem capio contingit, uelut si pereos *******bonorum emptor [. . . . . vv. 2 1/2 legi nequeunt . . . . . . . ]81 Item quae debita sunt ei, cuius fuerunt bona, aut ipse debuit, neque bonorum possessor neque bonorum emptor ipso iure debet aut ipsis debentur, et ideo de omnibus rebus utilibus actionibus et agunt et conueniuntur, quas in sequenti commentario proponemus. 82 Sunt autem etiam alterius generis successiones, quae neque lege XII tabularum neque praetoris edicto, sed eo iure, quod tacito consensu receptum est, introductae sunt.