Latin
95
Gaius, Commentarius Tertius 95
Not analysed yet
Illud dubitari potest, si quis [. . . . . vv. 13 . . . . . . . ]95a. [. . . . . . ]si debitor mulieris iussu eius, dum [. . . . . . . . ]doti dicat quod debet. alius autem obligari eo modo non potest. et ideo si quis alius pro muliere dotem uiro promittat, communi iure obliga [. . . . . . . . . ]. 96. Item uno loquente et sine interrogatione alii promittente contrahitur obligatio, si libertus patrono aut donum aut munus aut operas se daturum esse iurauit, etsi haec sola causa est, ex qua iureiurando contrahitur obligatio. sane ex alia nulla causa iureiurando homines obligantur, utique cum quaeritur de iure Romanorum. nam apud peregrinos quid iuris sit, singularum ciuitatium iura requirentes aliud intellegere poterimus [. . . . . . . . . ].