# Commentarius Tertius 95

Gaius, Commentarius Tertius, 95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaius/commentarius-tertius/95

Illud dubitari potest, si quis [. . . . . vv. 13 . . . . . . . ] 95a. [. . . . . . ] si debitor mulieris iussu eius, dum [. . . . . . . . ] doti dicat quod debet. alius autem obligari eo modo non potest. et ideo si quis alius pro muliere dotem uiro promittat, communi iure obliga [. . . . . . . . . ]. 96. Item uno loquente et sine interrogatione alii promittente contrahitur obligatio, si libertus patrono aut donum aut munus aut operas se daturum esse iurauit, etsi haec sola causa est, ex qua iureiurando contrahitur obligatio. sane ex alia nulla causa iureiurando homines obligantur, utique cum quaeritur de iure Romanorum. nam apud peregrinos quid iuris sit, singularum ciuitatium iura requirentes aliud intellegere poterimus [. . . . . . . . . ].

---

Gaius, Commentarius Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gaius3.html.
