Latin
10.1 to 10.5
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 10.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
CLAVDII GALENI PERGAMENI Gal aedere cupiebat, sed orationibus ad ostentationem sibi componendis parum erat idoneus. Quo etiam mortuo accidit ut commentarij in multorum manus exciderent: Dεlομς βάι quamuis in hoc non parati ut aederentur. Nam degens adhuc in Emyrna, Pelopis audiendi gratia, qui secundus post Satyrum Quinti discipulum pręceptor mihi obtigit, scripsi sanè ipsum, nondum planè magni quippiam, aut noui, quod mentioΦα νος βίῤ βι ne dignum esset, dicere conatus. Postea uerò quum fuissem Corinthi, ut operam da *μ Gίῖν rem Numisiano, qui &ipse celeberrimus Quinti auditor extitit: item in Alexandria, tum apud alias quasdam gentes, quibus cum Numisianum Quinti discipuρυχευρ πτμί lum conuersari audiebam, deinde in patriam meam perrexi: in qua haud ita diu ν gi *-. commoratus, Romam repetij: ubi permultas Boëtho consectiones ostendi praesentibus quidem ei semper Eudemo Peripatetico, &Alexandro Damasceno, qui nunc Athenis publica peripateticae disciplinae professione dignatur: subinde uerò &alijs plerisque uiris praeclaris, quemadmodum &Sergio Paulo Consule, nunc Romanorum praefecto, uiro tum rebus, tum disciplinis philosophicis per omnia praecipuo. Tunc itaque Anatomicas, id est incisorias administrationes in Boethi gra tiam composui, multa sanè &perspicuitate, &exacta diligentia ijs quas nunc paramus, inferiores. Proinde iam mihi mentem accommoda sermonem auspicanti. Quod in tentorijs praestant pali, lάμακας Graeci dicunt, &in aedibus parietes, id nimirum in animalibus ossium substantia. quippe ad huius imitationem caetera in anv animante solent effingi, mutarique: ut si caluaria sit rotunda, necessariò cerebrum tale Τετιότια διεῖσο fuerit: quemadmodum etiam si oblonga sit, talem quoque figuram cerebrum induet. ιντα, βκκιίΧιIam uerò si maxillae paruae, faciesque tota existat rotundior, musculi pariter tales epalis: &&runt omnino. pari ratione si longae, longa statim erit tota facies, eiusque musculi tales apparebunt. Quapropter quidem &simia inter uniuersa animantium genera, S ta. Goj sts. tum uisceribus, tum musculis, tum arterijs, tum neruis (quoniam &ossium forma) homini est similima. Nam ob illorum naturam binis pedibus incedit, prioribusque ut manibus utitur. Pectus omnium quadrupedum latissimum habet, humerorum cla uiculas humanis similes, faciem rotundam, collum exile. Quae iam quum hominis similitudinem referant, qui fieret ut musculi secus haberent? Hi enim ossibus foris adhaerent, protensique sunt: quare etiam tum magnitudinem ipsorum, tum figuram imitantur. Quos rursus arteriae, uenae, &nerui sequuntur: &haec ijs quae ossium formam referunt, similia esse dicimus.