# De anatomicis administrationibus libri novem 101.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 101.1 to 101.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/101.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/101.1

Omnibus enim similiter inest, quum nulla ob magnitudinem in ipsis sit differentia, sicut Aristoteles autumat: sed clarior in magnis cordibus est speculatio: quoniam & ipsorum os, quod magnis inesse animalibus arbitrantur, atque his non omnibus, etiam alijs natura concessit, haud tamen os uniuersis exactum, sed cartilaginem. Sic enim in totum se habet in cunctis animantibus tum os, tum membranae, quas trisulcas, Graecè triglochinas diximus appellari: & arterialium uasorum radix substantiae durae omnino appen sa est, sed non in omnibus aequè durae: quoniam in minutis leuiter cartilaginosa est, in grandioribus exacta cartilago, in ualde grandibus cartilago ossea: & quanto animantis genus corporis mole uastius fuerit, tanto plus osseae substantiae cartilago sortita est. Et in maximis, ubi plus osseae substantiae gignitur, conuenit ipsam tunc appellare os cartilagineum, non cartilaginem osseam. Quod enim in his animalibus producitur, non cartilaginis adhuc exactae naturam, sed corporis ex neruo & cartilagine conflati repręsentat. Nullum uerò miraculum est, in minutis ipsum animantibus consectionum rudes penitus ignorare, quum & in grandiori frequen ter ipsos lateat. At quid dico in grandioribus? Nuper elephanto maximo Romae iugulato, plerique medici ad ipsius dissectionem conuenerant, discendi gratia, duos ne cor haberet uertices, an unum: & uentriculos ne duos, an tres. Ego autem uel ante ipsius consectionem asserebam eandem cordis structuram cum alijs omnibus animalium aërem spirantium inuentum iri. quae etiam ipso diuiso apparuerunt. item os ipsius sine negocio reperi, unà cum familiaribus digitos admolitus. At in exercitati sperantes id quod in alijs animantibus apparet, ceu in magno se inuenturos, ne elephanti quidem coros habere putabant. Ego autem ostensurus ipsis eram, nisi familiares risissent, quòd attonitos illos ac sensus expertes propter loci ignorantiam conspicerent: & quum adhortarentur ne indicarem, subticui. Corde uerò à Caesaris coquis exempto, misi aliquem ex familiaribus in huiusmodi exercitatis, rogatum coquos, ut os ipsius eximi sinerent: atque sic factum est.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
