# De anatomicis administrationibus libri novem 101.5-8

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 101.5 to 101.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/101.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/101.5

seruatur idem apud nos etiam hodie, eximiae adeo magnitudinis, ut ab ijs qui intuentur, nullo modo credi queat tantum os medicos latuisse. Ita sanè & maximè in animantibus particularum inexercitatis ignorantur. Ac miri nihil est, si praeter alia multa etiam in anatomis Aristoteles errauerit, qui triplicem sinum cor habere in magnis animalibus existimat. Quòd igitur in consectionibus parum exercitatus circa partium inuentionem errorem commiserit, neque mirandum est, & condonare homini conuenit. ubi enim qui totam suam uitam huic speculationi dedicarunt, quemadmodum Marinus, in plerisque falsi sunt, quid existimandum est ijs accidere, qui repente, ceu heri aut nudiustertius ipsam adierint, persuasi ea, quae prius non uiderunt, ut denuo inspicere non aggrediantur? Ego itaque deos omnes iuro, multa quę prius nequaquam mihi erant uisa, deinde aliquando me animaduertisse. atque inter haec cordis os existit, quod neque ubi subditum sit, neque an omnibus insit animantibus, à praeceptoribus edoctus, non dubitaui ipsum inuenire, uiscere in minutas partes conciso. Haec siquidem tutissima inquirendi ratio uidebatur. Postquam uerò semel offendi suspensas ibidem membranarum radices, & arterialium uasorum processus, primùm equidem animum induxi, oportere in omnibus animantibus naturae artificium hoc scopo coniecturari: deinde per ipsam quoque experientiam factus certior, primos partium dictarum processus sequebar. procedenti tempore quum hisce in rebus uersarer, momento ipsas toto prius corde ablato citra negocium offendi, & familiarium haud pauci situs ossis in corde regionem quampromptissimè inueniunt. Atqui me administrantem non uidit, sed libris edoctus ad consectionem accedit, detecto quidem sinistro sinu, aperto autem in longum toto aortae processu, his inquam rite factis, si studiosè radices aortae sequatur, & membranarum, ex facili ipsum reperiet. Etenim huius radix, & uenae arteriosae, insuper earundem membranaA rum, in ipso cordis osse habetur. Haec igitur omnia, ut dixi, extracto animantis cor de, in conspectum ueniunt: praeterea ueluti foueae in utroque sinu penitius proceden tes. quòd si in recenti animali diligenter sectionem moliaris, exactè comperies.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
