Latin
104.5 to 104.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 104.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed iterum ad propositum initio sermonem reuertor: in quo tria admini strationis genera uiuo animante celebrari dicebam, partim inter se communia, partim priuata. uel enim arterijs pulmonum inspiciundis una satisfacit sectio ad costarum flexus deducta: uel etiam praeter hanc alia quaedam in reliqua thoracis parte facta: cuius utilitatem mox dicturus sum. His succedit tertia administratio, qua cor quidem detegitur, thorax autem non perforatur. nullum siquidem miraculum est, uulnus thoracis quoddam fieri, perforationem non fieri. siquidem nominant sectionem, quae in spatiosam pulmonis sedis capacitatem penetrat, perfo rationem. Reliqua uerò omnis diuisio ipsius, uulneratio quidem dicitur, perforatio non item. Quorsum igitur cor sic denudare conducit? Primùm, ut quali modo pulset, clarè conspiciamus, &num quando attollitur, thoracem feriat, pectoris regionem accedens: an quo tempore demittitur. Secundum est, ut magna in animali arteria detecta, sicut me illam, quae apud inguina habetur, nudare conspexistis, exactè consideremus, utrum quando cor attollitur, arteria submittatur: &quando cor demit titur, ipsa attollatur: an ambo eodem tempore &submittantur, &eleuentur. Tertium, ut digitis, uel etiam forcipe cor excipientes, quemadmodum ego factitare consueui, quòd facilè ipsum digitis exiliret, intueamur quali nam symptomate animans corripiatur. Ad haec, ut eos qui dicunt, si laqueo exortum grandis arteriae, uel, ut c quidam alij aiunt, uenosae intercipias, quae in pulmones defertur, huiusmodi symptomata animali euenire (dicunt autem non eadem omnes) mendaces ostenda mus: quoniam neque funiculus aliquis nisi thorace perforato circundari potest, neque si circundetur, stringere adeò arctim radicem arteriae, ut orificium ipsius obstruat. quod autem dicant cor citra perforationem ne detegi quidem posse, usu &experientia comperi.