# De anatomicis administrationibus libri novem 105.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 105.1 to 105.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/105.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/105.1

At si quis etiam cogeret ipsos statim thoracem perforare, hoc asse qui dicunt esse difficile, eoque administrationem in posterum differunt. Nam si prospere detectio succederet, laqueo utique circumposito, ostenderent manifestò quae erant polliciti. Nos igitur secus ac illi quę pollicemur etiam re comprobamus. Nam corde ex facili detecto citra alicuius membranarum, quę thoracis capacitatem consepiunt, laesionem, hortamur ipsos laqueum uasis cordi insertis circundare. Hi uerò eatenus, uerùm sine profectu urgentur, donec membranam aliquam diuellant, faciantque perforationem. tunc enim ne manum quidem admoliri amplius oporte re dicunt: nos autem protinus in alio iterum animante cor denudatum ipsis exhibemus, cogimusque denuo aggredi, quoad se turpiter in ijs gesserint, quae superbè iactitabant. Etenim uasorum exortum fune excipere non possis, cordis autem ba sim possis: uerùm animal statim commoritur. Tale quid etiam ei qui dicebat, uenosa arteria fune intercepta, ubi cor citra thoracis perforationem fuerit denudatum, pulmones semper manere dilatatos, accidit, multis testibus à quodam ex familiaribus nostris reprehenso. Tanta quidam arrogantia simul & audacia de ijs quę igno rant, apud indoctos pronunciant, & praesertim quum de uenosa arteria disserunt, quę intra cordis auriculam quoque discinditur. Alij autem, tanquam singularis ipsa oriatur, laqueo iniecto duo haec animali accidisse aiunt: nempe ut omnes quidem arteriae toto corpore redderentur immobiles, tanquam facultate spiritus ipsas replentis destitutae: pulmo autem pari interuallo persisteret, corde nihil interim illinc trahente. Alij uero produnt, laqueo asperę arteriae circundato, pulmonem moueri se ostendisse, nihil adijcientes praeterea ijs quae dicunt aut perscribunt: nam haec quoque à nonnullis memoriae prodita sunt. uerùm omiserunt quomodo pulmonem submitti conspexerint, utrum sine thoracis perforatione, an co perforato. nam utrunque absurdum est: perforato quidem, omnia quae ad respirationem ministrant, destruuntur: antequam uerò perforatus sit, nequaquam ipsum queas intueri, nisi fortè costa excisa succingentem membranam conserues integram. quanquam ne hoc quidem dicant qui huiusmodi nugantur. Verùm de his iterum in propria thoracis consectione peragemus. Ad ea quae in corde denudato apparent reuertimur.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
