# De anatomicis administrationibus libri novem 107.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 107.1 to 107.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/107.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/107.1

quo audito, nos statim eam aggressi sumus: factoque ipsius experimento, capram & ouem sic ante praeparatam seni attulimus, admonentes expergefactus tandem uideret uel semel reprehensus, quae ipsi in somno apparuerint. Insuper & alius quidam non multò antè administrationem, quam in libro tradidi, cui titulus est, An sanguis secundum naturam insit arterijs, alio modo narrabat quàm ipsa res se haberet. Demirantes igitur ipsius audaciam, qui administrationem apud me spectauerant, quaerebant num ipse unquam obierit, an relatu alicuius didicerit. hic autem saepissimè se obiuisse respondit. Allata igitur ipsi capra, ostendere cogebant. Quum autem nollet, quòd nimirum ignoraret, ostenderunt praesentibus aliter se habere rei euidentiam. ita in posterum modestiorem reddiderunt. Administratio talis est. Vna ex grandioribus arterijs, quae in cute extant, cuiusmodi iuxta inguina est, nudatur. maximè siquidem in illa consectionem hanc facere consueui. Funiculus altiori ipsius parti circundatur: deinde sinistrae manus digitis quàm fieri potest longissime à funiculo arteria stringitur. priusquam uerò grandem ramum de se miserit, recta linea ad longitudinem dissecatur: tantum, ut cauum aliquod corpus inter laqueum & digitos queas inserere. Itaque praeparetur calamus praetenuis ex eorum numero quibus scribimus, aut aereum aliquod eiusmodi de industria factum, quod digiti unius longi tudinem habere sufficit. unde manifestum euadit, hac in administratione nullum sanguinis fluorem ex arteria diuisa accidere: elatiori quidem parte, unde sanguis defluit, fune intercepta: demissiori uerò ob funem non amplius pulsante, & à digi tis constricta. Multo igitur ocio corpus concauum, quod in arteriam demittitur, licet tibi diuisae tunicae ipsius parti subijcere: deinde lino tenui arteriam simul cum calamo orbiculatim comprehendere, curantem ne ulla pars calami arteriae sectionem erumpat. Sit autem calamus tali crassitudine, sicut dixi, ut in arteriae tunica nihil laxum haereat. Volumus nanque in loco ipsum persistere, neque altius quàm ar teriae diuisio est, elatum, neque demissius. Quo facto, laqueum solues: & digitos quibus arteriam securitatis gratia constringebas, si libeat, ad partem ipsius transpo nes, quae calamo confinis est.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
