Latin
SEPTIMI LIBRI FINIS
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 108-2
Unproofread scanNot analysed yet
SEPTIMI LIBRI FINIS. CLAVDII GALENI PERGAMENI DE ANATOMICIS ADMINISTRATIO NIBVS LIBER OCTAVVS. Ioan. Guinterio Andernaco interprete. NSV PER hoc quoque uolumen de spiritus instrumentorum con sectionibus administrandis pertractat, quas subinde monstrari conspexistis. At quia non uobis solùm, quibus liber uisorum com mentarius est, me accommodare proposui, quemadmodum &orius dixi, sed aliorum quoque omnium qui consectionibus incumbunt, rationem habere necessarium est, ita ipsum conscribam, ut etiam ijs qui nunquam eas spectarunt, quàm fieri potest clarissimę euadant. Quę igitur in corde &pulmonibus tum mortuo, tum uiuo adhuc animante contueri oportet, propè uniuersa libro superiore dicta sunt: item de spirandi instrumentorum membranis omnibus. Proximum ijs est, ut totius thoracis structuram prius sermone interpreter, mox ea quae in uiui adhuc animantis consectione apparent. Quemad modum igitur qui loci naturam enarrant, ostensis prius finibus ipsum circum scribentibus, deinde ad particulae huius disciplinam accedunt: ita ego quoque fines qui thoracem circumscribunt, prius delineabo. Vt igitur breui sermonis compen dio totum complectar, thoracem nominant, quod à costis comprehenditur. Sunt autem hae omnibus, quae prius retuli animantibus in duodenum numerum porrectae. Rarissimè siquidem decimatertia costa uisitur, atque hac adhuc rarius undeci ma. Atque haec ita rara sunt, ut inter mille uix unum tali costarum numero inuenias. In totum uerò omnibus animalibus, de quibus in hoc opere uerba facimus, duodecim insunt costae: &praeterea in ijs quae clauiculas obtinent, elatior thoracis finis clauiculae existunt, quemadmodum demissior omni animantium generi septum transuersum, quod Graeci φρένας &διάφραγμα nominant. Sedes omnibus costis duplex. prior pectus, posterior uertebrae sunt, quae totidem numero planè, quot &costae habentur. Pectus solidum os apparet ob structurę concinnitudinem, quam ipsius particulae in contextu sortiuntur. membranis autem derasis, quòd &plura ossa sint, &numero totidem, quot cum eo costae committuntur, palàm innotescit. Nam anterius cuiusque costae extremum inferiori ossium singulorum, quibus pectus constat, extremo, &costae finis attenuatus in mediam pectinis ossium connexus regionem demergitur: ut in quibusdam animantibus non magis elatiorum ossium extremo, quàm humiliorum capitibus, sed utrisque pari modo costę committantur. Septem itaque priores thoracis costae in hunc modum articulantur. Octaua ad radi cem cartilaginis, quae in mucronem gladij modo exacuitur, consistit. Reliquae ue rò quatuor in thoracis latera desinunt, tantum priori parte deficientes, quanto etiam alijs breuiores sunt. Minima inter ipsas est quae postrema habetur. Aliae enim singulae pro situs ordine quantum longitudine uincuntur ab elatiore, tanium humiliorem superant. Omnes igitur retro cum dorsi uertebris coarctantur, idque duplici nodo: altiori quidem ad ipsum uertebrae corpus, humiliori ad lateralem ipsarum processum decliuem.