# De anatomicis administrationibus libri novem 108

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/108

Si igitur aëris specie occurrunt, omittas considerare: etsi multi de eo quòd lacte ipsae repleantur, in utranque partem frustra contendant. in hoc enim falsitas sermonis continetur: ac licet experiare in omnibus animantibus, nedum hoedis, non modò lacte uentriculum scatere, sed qualibet humiditate. Neque enim si lac, ideo statim transmittitur, uerùm propter hu miditatem facilè oris arteriarum ad uentriculum pertinentium incidit: quia uerò eua cuatum subsequitur, ut ille ait, protinus attrahitur. quapropter quanto humiditas lacte sit tenuior, tanto promptius resumetur. MVerùm, ut retuli, ne in uno quidem unquam uidimus ipsum resumi, neque alius quispiam uisurus est, si experimentum eius facere statuerit.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
