Latin
109.5 to 109.6
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 109.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uerò suppeditant respiratio nem, quae naturale opus, non animale esse putatur. siquidem ima thoracis pars unà cum praecordijs in hac uidetur manifestè moueri: superior interim prorsus nihil, interim obscure. At musculus non modò substantia, sed usu quoque septum transuersum duntaxat efficit. Verùm praeceptores nostri non recte censuerunt so lum septum mouere thoracem in respirationibus, attollens quidem quum tenda tur: collabi autem in sese permittens quando relaxatur. Quomodo autem largiter ac uniuersim efflemus, aut uocem emittamus, ne conati quidem sunt dicere. Caeterùm &rectos thoracis motus, quos in scribentibus uidemus, ac omnibus qui se acriter quomodocunque exercent, septi functione perfici existimabant. Intercostalium autem musculorum, tanquam frustra procreati sint, nullam planè mentionem fecerunt, quemadmodum neque sex illorum qui à collo deferuntur, quorum ma ximi scapularum summitatibus subhaerescunt: hos sequuntur magnitudine anteriores: minimi uerò ex spinae uertebris prodierunt. Insuper nec eorum meminerunt, qui costas sursum attrahunt, nec eorum qui extremas detrahunt.