Latin
11.1 to 11.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 11.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm mihi uisum est etiam latronis quandoque cadauer assiccatum, paululum extra uiam in monte procumbens, quem uiator quidam se prius adorientem contrà pugnando occidit. Nemo autem ipsum illius regionis inquilinus sepulturae mandaturus erat, ut qui odio ipsum prosecuti, à gruibus deuorari gauderent, quae illud carnibus biduo absumptis dimiserunt, tanquam ad artuum posituras exquisitius perdiscendas uolenti cadauer assiccatum inspicere. Tu si ne huiusmodi quidem ullius spectandi copiam nactus fueris, at in simia incisa carnibus ablatis, singula exactè ossa consideres: ad quod delegeris simias hominis figurae quamproximas. Tales nimirum sunt, quarum maxillae nec oblongae, nec dentes canini, quos Graeci κανόδοντας appellant, magni prodeunt. In id genus simijs etiam alias partes humanis positura similes deprehendas, atque eius rei gratia bipedes ipsas &ingredi &currere. Quae uerò cynocephalos imitantur, rostro longiore sunt, &caninos habent prominentiores. Hae etiam uix binis cruribus consistunt erectae, tantum abest ut ambulare uel currere possint. Itaque simiae uel maximè homini similes, exiguo aliquo interuallo perfectam illius rectitudinem non assequuntur. Nam &femoris caput obliquius quodammodo cum acetabulo coxae committitur: &quidam ex musculis qui in tibiam descendunt, ulterius progrediuntur: quę ambo rectitudinem impediunt, offenduntque: quemadmodum &pedes ipsi calce magis angusta constant: digitis autem insigni spatio inuicem discretis. sed haec parua sunt, eoque simia paululum à rectitudine discedit. Quae cynocephalos referunt, quoniam amplius hae, idque manifestò iam ab humana specie degenerant, eui dentem quoque ossium dissimilitudinem sortitae sunt. Proinde eas potissimum simias deligito, quae hominis figuram proximè accedunt, ac in ipsis ossium naturam ex libris nostris decerptam diligenter condiscas. Statim enim fiet, ut nomini bus etiam ipsorum assuescas, quae simul ad reliquarum partium incisionem perci piendam non mediocriter conducent. Quippe si hoc pacto instructus in humanum cadauer assiccatum postea aliquando incidas, facilè omnia agnosces, &memineris. Quòd si lectione sola, citra simiarum ossium speculationis usum ac con suetudinem nitaris, haud poteris ita adamussim hominis cadauer repente uisum cognoscere, nec recordari. Siquidem memoria rerum quae sensibus nostris patent, –assiduam requirit consuetudinem. Hinc est quòd inter ipsos homines, illos celerrimè cognoscimus, quibus cum familiaritatem habuerimus.