# De anatomicis administrationibus libri novem 110.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 110.1 to 110.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/110.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/110.1

uerùm dictum A est prius libro quinto, quomodo optimè in ipsis exercearis, necnon de scapularum anterioribus uerba fecimus, qui cum thorace quidem, quatenus etiam cum dorso, societatem ineunt, motum autem nullum ipsi praebent: sicut neque de spinalibus quicquam prodiderunt, qui thoracis uertebris subhaerent, & adnexi sunt: in super nihil de ijs qui imae parti stomachi substrati sunt, ut nec de ijs qui superiorem contingunt, qui spinam sanè flectunt, nullam autem spirandi particulam adiuuant: quem admodum qui thoracem attollunt uel deprimunt: de quibus in respirationis causis peragetur. quare haec nunc perstringere propositum mihi non est, quae probe in illis commonstrauimus: uerùm docere duntaxat, quomodo congruè aggredia ris ea ostendere, quae in opere illo diximus circa thoracem apparere symptomata. Quinetiam in libris de thoracis & pulmonis motu haud pauca ex eis quae in con sectionibus uisuntur explicuimus, de quorum administratione nonnihil etiam nunc dicere conuenit. Porrò dictum mihi est & in commentario de respirationis causis, libros tres de thoracis pulmonisque motu à me esse compositos, quum nihil adhuc mentione dignum proprio marte inuenissem, & ab amico praeter animi mei sententiam traditos excidisse, quemadmodum & pleraque alia. Aequum nanque putaui, ut quod iam inde ab adolescentia nouum alij inuenissent, hoc solum in com mentarios redigerem: ac ideo quę à maioribus dicta sunt, non eram tanquam mea scripturus. Exercitamenta tamen unumquenque sua scribere, non modò à culpa remotum, sed etiam utilissimum existimaui, sicut & amico roganti gratificari. Quum igitur pręceptores nostri (erant autem hi inter Quinti & Nomesiani discipulos praestantissimi) pulmones quomodo Erasistratus scriptum reliquit demonstrassent, nos duobus primis libris de thoracis & pulmonis motu demonstrationes prodidimus, & eorum quae in consectionibus apparent: unde ad demonstrationes argumenta suppetunt. Tertius ipsorum, qualisnam thoracis motus existat, edocet, ex praece ptorum sententia & hic compositus. At quae me autore prius de thoracis motu inuenta sunt, alio indicaui opere, cui De respirationis causis titulum indidi.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
