# De anatomicis administrationibus libri novem 111.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 111.1 to 111.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/111.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/111.1

Proinde quum C in mortuo animante superficiales fibras incidis, prius te exerceas ab humiliore co sta auspicatus: ac dissoluens earundem consortium, paulatim adusque altiorem dis secato, nulla ex parte ueritus aut uas, aut musculum, aut neruum incidere, donec propter costam superpositam peruenias. Hîc autem diligentiam adhibeas oportet corporibus, quae fibris incidendis subiacent. nam haec tria mutuò se continge re uidebuntur, nempe arteria, uena, & neruus. Ac medio inter summas altasque fibras situ neruum cernes, si fibras adamussim sequaris. Plures tamen superficiariae fibrae ijs quae in alto habentur, esse apparebunt: quoniam & re ipsa plures sunt, & profundiores iuxta nerui situm magis attenuantur. Vt autem in animante uiuo uel exteriores fibras sine internis diuidas, uel etiam internas cum ipsis citra mem branam costas succingentem, satius est in sue exercearis. Etenim animal amplissi ma praeditum uoce, aptissimum est ad consectiones, in quibus & uox quaedam offenditur. Hoc meritò praeceptores nostri ignorarunt, ut qui relatam anatomen nunquam fuerint experti. Verùm utrisque fibris dissectis, uocem simul, & quam nos appellamus efflationem animantis, interire res ipsa tibi persuadebit. Praestat igitur in huiusmodi administratione suem magnam adhiberi. ualens enim ei membrana, costas succingens, inest: cui diligentia adhibenda, ne perseces. hac enim secta, dum thorax attollitur, non parum aëris extrinsecus ambientis in mediam thoracis pulmonisque regionem trahitur: dum autem submittitur, hocipsum rursus per uulnus egreditur. Notum uerò est, respiratione per animantis os facta, tantum necessariò ob uulnus perire, quantum circumflui aëris inuicem ipsius thora ci extrinsecus influit. quantum autem per os ad necessarium sibi usum inspirauerit, tanto minus efflare. Quanto autem efflatio increuerit, tanto uocem sequi bre uiorem necesse est. Nam hoc quoque in commentarijs de uoce ostensum est. Atqui in hoc opere causas eorum quae animantibus in anatomis accidunt, interpretari superfluum est, ut quas suis locis explicuerimus.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
