Latin
111.5 to 111.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 111.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
In praesentia non de neruorum functione demonstrationem quampiam producere statui, sed quae illis in li bris ex anatome apparentia meminimus, eorum administrationes sermone interpretari, quas iam plerique saepius conspexerunt, &ne pauci quidem obire queunt. Hoc igitur solum in sequentibus libris agemus, dicemusque iterum prius quę etiam ueteres Anatomici cognouerunt. Incisa nanque linea notabili per membranam costas succingentem in quocunque intercostali, animal semispirans protinus &semiuocale redditur. Sin autem in altera thoracis parte aequè secta fuerit, spiratio &uox aboletur: quemadmodum etiam si in contractione thoracis per sectiones inaniti aëre extrinsecus illapso, eas obturaueris, respirabit confestim animal, uocemque emittet. Procliue autem est ipsas obserari, labris sectionum simul contractis, simulque manu quae ipsa contrahat, in operculum non obturati adhibita. Sed haec quidem, sicut dixi, euidentia omnes nouerunt, qui in anatomis industriam collocarunt. quòd autem utrisque fibris sectis in omnibus musculis intercostalibus non uox modò, sed efflatio quoque interit, nostrum inuentum est: quemadmodum etiam quum solis neruis praeter dorsi medullam sectis, in offensae quidem musculorum fibrae seruantur, actio autem aboletur. ac potior est haec administratio, quòd symptoma animantibus obueniens accuratius indicet. Etenim fibrarum in musculis sectio, dum per costarum longitudinem à dorso usque ad pectus ducenda est, in omnibus quidem costis, quę inferius quàm elati thoracis musculi habentur, quos ex collo ad ipsas pertinere diximus, promptius efficitur, &nullum ex musculis thoracem mouentibus actione eneruat, sed ipsos duntaxat qui inciduntur. sin autem in supernis intercostalibus, etiam illos cogitur incidere, praeter quod scapulas integras auferat. Proinde melior est administratio, quae partium dissectione constat, intercostales musculos dissoluens. Perages autem ea parte, qua primum spinales musculi cir cunscribuntur: nempe in uertebrarum lateribus. licet autem hos quoque conseces. at per camem carnem altam neruo detecto, haud procliue hamulum subdideris, quali potissimum in uaricum curationibus utimur. Exiguus profectò longitudine omni ex parte ibidem neruo detecto subijcietur, ne membranam succingentem perforet.