# De anatomicis administrationibus libri novem 112.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 112.1 to 112.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/112.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/112.1

Siquidem acutus admodum etiam conuulnerauerit interdum, retusior multo uix corpora neruo subdita penetrat. Itaque nec acutum nec hebetem nimium esse conuenit, sed eatenus in extremo attenuatum, ne subditus neruo à subiectis musculi fibris retineatur, omnes autem ipsas promptè permeet. Postquam igitur tali hamulo neruum totum eleuaueris, statim ut habes, ei hamum ordinatè subijcito: ut si spicillum uel eiusmo di quippiam cuique subieceris, super neruum ipsum elatius uehatur. Deinde prehensum digitis à principio, quod in dorso spinalis est medullae, detrahas, idque ceu ad costarum longitudinem, ubi prius situm obtinebit. At dum neruum uehemen ter adeò tendis, fit interim ut à medulla spinali abrumpatur, & ad intercostales mu sculi functionem obliterandam euertendamque nihilo fit deterior, alteri uerò cuidam mox dicendo noxam affert. Non itaque eò tendas, ut nerui radix auellatur. ubi tetenderis, acum obliquam linum habentem ei submittes: qua sub neruum traiecta linum ipsi subditum habebis. quo digitis prehenso, uinculum inde neruo circundes, spinalem medullam quàm fieri potest proxime. Vis enim nimirum to tum in ea musculum infirmare: quod statim omnino assequeris, si neruum prius debilitaueris. Id ipsum procliue est, si propter ipsius radicem laqueum circundede ris. Licet & citra acum hamulo perforato opus administrare, sicut in neruis iuxta arterias carotidas fieri consueuit. Idem tibi facere integrum est etiam si tecum aliquando solus examines, quali nam animal affectu ob neruos sic interceptos cor ripiatur. At quum ostendis, satius est linum neruis omnibus subiectum sine uinculo praeparare. clamat enim sic affectum: deinde subitò obmutescens ob neruos lino constrictos, spectatores reddit attonitos. nam miraculum esse uidetur, neruis exiguis in dorso laqueo interceptis uocem perire. Porrò complures in huiusmodi indicationibus tibi subseruiant, ut laquei subitò omnibus neruis circumponantur. Si igitur nondum eos soluere uisum est, quomodocunque libeat ita con stringito. at ubi uoles confestim soluere, & animali rursus uocem reddere (sic enim magis spectatores mirantur) funes per laqueos inijcito, & mediocriter strin gito. Nam ut soluas ocyus, acus tibi conducet, ueluti latens uinculum appellatum: hamus admodum aegre soluitur. Vt autem uocem subitò animal aedat, mediocris proderit constrictio.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
