Latin
113.1 to 113.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 113.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm intercostale extrema situm regione exemptu promptissimum est. quod in prima difficilimum, tum quòd multa proposita sunt corpora, tum quòd neruus ipse nimisquam sit exiguus, sicut &totum intercostale. Minimus itaque est, omniumque postremus idem totius intercostalis neruus. Nam in spuriarum costarum regionibus neruorum magnitudo intercostalium mucronem excedit, quatenus ipsi non istic disseminentur, sed extra thoracem in praecordia elabantur. At primi intercostalis neruus in solum ipsi peculiarem musculum, portione minimum, dispensatur. De caetero igitur nouem intercostalia supersunt, quae dictam consectionem desiderent. Ac fieri potest, ut dum alijs commonstres, quemadmodum &me conspexistis, thorace ad consectionem proposito, ipse statim ostendenda percenseas: alijs uerò interea dum neruos eximunt, ostendendi munere mandato, priuata quae instant cures negocia. Sin autem seorsum pauculis discendi cupidis anatomen exhibes, perspicuum uel me tacente esse puto, primùm domum luculentam deligi oportere: deinde scalpellum quàm licet acutissimum haberi. nam tale prius docui ad exquisitam sectionem esse accommodatissimum. Vti uerò con uenit maximè curua scalpelli similiter utrinque fabricati parte: ut lineas utrasque conseces incuruas: sed in altera concaui parte: in huic opposita, curui. At secare potissimum te uelim, primùm in ipso ad quem dixi modum exercitatum, postea secus, ut ulterius exponam, ubi modum praescriptum prius in memoriam reduxero, quo musculi sectionem in media intercostalis regione sic fieri debere censebam, non autem propter elatiorem costam, sed in alta humilioris regione. Nam fibris ipsius continuis hîc dissolutis, paulatim ipsas poteris adusque elatiorem detegere, donec uena in superficie extans occurrat, deinde arteria, neruus, &omnia costae porrecta. paulò autem propius neruo consistente. Iam uerò sic exercitus, situs ipsorum exactè in cadauere spectandi prius gratia, iterum ad costas mor tui animalis reuersus, in eo consuescas imam elatioris costae partem uno conatu nudare, ita ut fibras quidem incumbentes diuidas, neruum autem inuiolatum conserues: cui rei aptissima est myrtus incurua. Qua ego utens, sicut nouistis, fibras ipsius inferioris, deinde singularum costarum incidens, nonnunquam primo aggressu neruum detego: aliquando mediocritatem non assecutus, secundò, quod conuenit, peregi.