Latin
114.1 to 114.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 114.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
uerùm resoluuntur confestim aut fibris ipsorum, ut rela tum est, consectis, aut costis excisis, aut neruo ad radicem uitiato, aut tota spinali medulla propter dorsi initium incisa, qua administratione potissimum raucus strepitus aboletur. Ac ea sectione omnes simul inferiores particulae resoluuntur: nempe intercostalium musculi, &imi uentris, uel abdominis, uel quomodocunque appellasse libeat. Porrò de his in quinto huius operis uolumine transactum est, ubi enar ramus quomodo ipsos octonos numero optimè segregaueris. Iam uerò cum his, sedis musculi, pudendorum, uesicae, &crurum resoluuntur. Verùm diaphragma licet infra musculos intercostales habeatur, non resoluitur, quòd uidelicet ipsius ner uorum origo toto thorace sit elatior. Non tamen musculi qui ex ceruice descendunt, thoracem attollentes, pręsertim supremam ipsius partem, offenduntur. Etenim &his nerui de medulla spinali per ceruicem deferuntur. Quinetiam id ostendi pub licè conspexistis, quando thorace in consectionem proposito diebus multis insequutis necesse mihi fuit &explicare, &simul indicare ipsius structuram. Initio siquidem ea thoracis parte dissecta, quae inter has duas uertebras, septimam &octauam, media habetur, totaque spinali medulla discissa, animal in latus concidit, itaque iacuit, imis thoracis partibus duntaxat diaphragmate motis, uti sumus dicturi. quippe hoc solo quoduis animal in paruis respirationibus utitur. Quum uerò maioris respirationis usus quidam ipsi oboritur, aut exercitio, aut febri, aut uehementi aëris calore, aut alio quodam affectu digesto, necessitas est diaphragmatis functioni intercostales subuenire. Sin autem magis usus respirandi increuerit, etiam elatioribus musculis actionem obit. Vidistis enim animal illud ob spinalis medullę sectionem initio dorsi factam, protinus collapsum, in latusque decumbens, uoce destitui? reliquasque thoracis partes reddi immobiles, praeter imas duntaxat, quae à diaphra gmate functionem suam obeunte mouebantur. At quòd thoracis partium motus tota cute quae circundatur, ablata, manifestius conspectui obijcitur, ipsi uidistis, Nanque omnes musculi intercostales in totum reddebantur immobiles: ima uerò thoracis dilatabantur, motu quodam obscurore supernis distributo. Quum itaque animal sic affectum in manus sumpsissem, rursus consecui neruorum ad diaphra gma pertinentium principia.