# De anatomicis administrationibus libri novem 114.5-7

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 114.5 to 114.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/114.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/114.5

quorum sectionis causa protinus inferior thoracis pars moueri destitit, elatiores autem musculi functionem obire coacti sunt, à quibus su perior thoracis regio uidebatur attolli. Altero deinde animali capto, in collo ipsius radicibus neruorum ad diaphragma procurrentium consectis, imum thoracis sta tim reddidi immobile, intercostalibus actionem obeuntibus. Porrò medulla spinae in cisa ad dorsi principium, animal subitò in latus procubuit, utrasque thoracis partes, & altas & imas, commouens. Quoniam enim maiori respiratione opus erat, diaphra gma solum ipsi satisfacere non potuit. Quum igitur elatis musculis animal respirauerit, motus euidenter per scapulas totas adusque etiam summos musculos apparet. ubi solo diaphragmate, in respirationibus attolluntur praecordia: in expirationibus con primuntur: ijs qui in scapulis consistunt, immotis. Quum uerò intercostalibus solis musculis operatur animal, scapulae quidem sunt immobiles, pręcordia uerò contrà quàm in diaphragmatis functione comprimuntur quidem inspirantibus, attollun tur autem expirantibus. At si scapularum musculos cogitas resoluere, bifariam id efficies, interdum transuersa ipsos secans linea. rursus autem neruorum offensa accidit. Commune siquidem hoc de omnibus musculis sciendum est, siue neruos ipsorum laeseris, sicuti declaratum est, siue fibras omnes transuersas amputaueris, totos sta tim musculos motu priuabis. Quare necessarium tibi fuerit, principia neruorum, qui in ipsos distribuuntur, ad haec fibrarum situm pernoscere. Nonnullae siquidem deorsum uersus procurrunt, quemadmodum fibrae arteriarum, mediorumque thoracis musculorum. quędam in latus inclinant, sicut posteriorum. aliquę rursus toti musculorum longitudini proportionantur, ueluti fibrae aliorum omnium, ut ea dicendi formula utar. Sunt quę secus habeant, ut intercostalium.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
