Latin
115.5 to 115.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 115.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Interdum igitur, sicuti uobis notum est, cute scalpello diuisa, &post ipsam quam ponimus adusque uertebrarum commissuram machaerium oblongum. sic enim ipsum nomino, quòd latera duo acuta habeat in extremo ad unum uerticem coëuntia. Aliquando posteriores processus prius excindo, uel etiam uertebrarum ipsarum totam posteriorem extuberantiam: insuper à spinalibus musculis subinde au fero, quod inter spinam &horum lateralium processuum terminos medium con sistit, quò uertebrarum compagines adamussim in aspectus notitiam ueniant. Ma xime uerò attendendum censeo processibus qui spinam efficiunt, quomodo accliues leuiter existant, ut uidelicet prior statim scalpelli ictus deorsum uersus obliquior deducatur, ceu exactè transuersus. Porrò spinalem medullam tranuersim totam incides, nihil ex ea integrum relinquens: praeterquam si nonnunquam de industria dimidium ipsius uoles resoluere. Etenim hoc quoque ipsum ad totius sub stantiae &naturae ipsius, de qua huius operis uolumine decimoquarto agemus, co gnitionem, erit utilissimum. ad illa uero quae proposuimus, inueniunda, haec profuerit cognoscere. Spinalis medulla quum iuxta longitudinem deorsum uersus per medium recta linea dissecatur, nullum ex intercostalium neruis resoluit, neque eos qui in dextra parte aut altera habentur, neque eos qui in lumbis uel cruribus existunt. transuersa autem quum dimidia duntaxat pars ipsa diuisa fuerit, siue sinistra, siue dextra, omnes ordine iuxta rectum incisę partis tramitem nerui resoluun tur. Quum itaque semiuocale animal uoles reddere, in hunc secabis modum. Sin A autem mutum subitò, totam spinae medullam transuersam diuides. Quoniam uerò costis etiam excisis, tum efflationem, tum uocem animalis offendi, quemadmodum ex musculorum neruorumque sectione, diximus: quomodo costas excindere conueniat, iam dicamus. Animum te uelim aduertere, quum animal clamauerit, costarum positurae.