# De anatomicis administrationibus libri novem 116.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 116.1 to 116.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/116.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/116.1

nam intercostalibus musculis uehementer hoc in tempore protensis, ma nifestò costae extuberant: idque magis si animal existat macilentum: in quo etiam consectiones huiusmodi obire tibi consuluerim. Postquam igitur accuratè situm fueris contemplatus, cuius costas excindere aggredieris, seca dum animal uocem aedit, simul cum cute totum quod ipsi costae corpori carnosum subiacet, usus incisorio. quid enim mali est ita uocasse similiter Anatomicis chirurgisque corporum sectio ni subiectorum fulcimen? Quòd si totum, ut par est, primo ictu sectum non fuerit, saltem secundo, uel certè tertio incidetur. Quippe tutius est primò reuerenter dissecare. interim nanque accidit circa huiusmodi inexercitatis, qui per totam costę lon gitudinem sectionem ducant, scalpello à curua parte lapso, atque deorsum interco stale uersus deducto, corpus inibi quoddam attingere. Porrò dictum est, inferiori singularum costarum circumferentiae non modò neruum, sed arteriam quoque & uenam porrigi. Itaque in prima exercitatus quàm fieri potest plurimùm ad constę lon gitudinem incidere usque ad membranam os ambientem, celerrimè simul & optimen opus absolues. Etenim singulae costae parte sui curua & orbiculari membrana cir cundantur, caeteris omnibus quae os ambiunt, similima. Hanc igitur ipsam ubi ad costae longitudinem secueris, ab osse deradito, myrto utrinque incurua utens. Vbi fuerit detecta, ut costae os altius appareat, tenuem membranae custodem immittes, μινιγγοφύλακα Graeci uocant, aut spathomelam latam inter utraque corpo ra, membranam puta quae os ambit, nudatam, & ipsum costae os, cauens diligen ter ne membranam costas succingentem aut diuellas, aut perfores: quo probè peracto, os costae abscindes cultris duobus excisorijs mutuò sibi oppositis, ut moris est. Quòd si animal recens natum fuerit, etiam una diuisio transuersa per costę car tilagineum deducta sufficit. siquidem membrana quae os ambit, accuratè prius derasa, facilimum est prehensa digitis reflectere, sensim partes costae diuisae ad conii nuum ipsius utrunque terminum, retro quidem uertebrae conformatum, anteriore uerò parte pectori. Non igitur ossa thoracis, quae supra scapulas habentur, excidas: quae uerò sub scapulis existunt, illorum ablationem desiderant. Vnde sicut intercostalium musculorum sublimium, ut prius dicebam, sectiones, ita & costarum excisiones hac in regione sunt difficilimae.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
