# De anatomicis administrationibus libri novem 116.5-7

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 116.5 to 116.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/116.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/116.5

At hac de causa neruorum affectorum administratio est praestantior: uerùm ut uocem efflationemque ab intercostalium musculorum resolutione uitiari habeas persuasum, satis est uel ea solùm afficere, quae subter scapulas habentur, aliâs fibris ipsorum, ut prius explicatum est, incisis, aliâs osse quodam exciso. Tanta siquidem pars totius naturalis efflationis uocisque perire uidetur, quanta & musculorum intercostalium portio est resoluta. Idque simi liter ipsis accidit in omnibus quae resoluunt administrationibus, numero quaternis, uti est expositum: una sanè quae costis fit excisis, altera sectione spinalis medul lae, tertia neruorum, & quarta fibrarum. Quòd si igitur musculi alterutra in parte, aut dextra, aut sinistra resolutionem fuerint experti, dimidiata efflationis ac uocis portio aboletur. Sin autem alterutrius dimidiata, tunc ambarum functionum pars quarta uitiabitur. Nanque pro musculorum qui resoluuntur numero semper uoci noxa oboritur, si uidelicet musculorum magnitudinem simul expendamus. Si enim solos utrinque uel maximos, uel minimos resolueris, inęqualem efflationis uocisque offensam excitabis, etsi parem ipsorum numerum uitiaueris. Maiores siquidem post noxam soluuntur, minores autem differunt. Ac diximus etiam uocem efflationemque ob spinalis medullae sectiones absolutius interire. Porrò fibris musculorum intercostalium sectis, uel costarum ossibus excisis, musculi quidam relinc quuntur ex ijs qui thoracem comprimunt, tum qui costarum extremis porriguntur, tum omnium qui in imo uentre sunt primum tertiumque coniugium.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
