# De anatomicis administrationibus libri novem 117-2

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/117-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/117-2

tibi fuerit totam eius loci cutem in primis adimere, quò uenas duas grandes conspicias, quarum altera ad ceruicem obliquior portendit, altera transuersa magis ad anterioris membri principium. siquidem inter has membranis digitis auulsis ner uos spectabis per ceruicis latera deorsum uersus obliquos ad thoracem procurrentes, qui musculis collo subditis inhaerescunt: & ubi in idem coierint, primam co stam attingunt. Quòd si semel locum accuratè perspexeris, cutem à neruorum sede diuisione simplici detrahere aggredieris: ac id exercenti, una quandoque sectione diaphragmate neruos nudare licebit: tres quidem utraque ex parte, quot plerunque in suibus habentur, in simijs uerò plurimùm duo. tertius autem raro in his uidetur, ut in suibus quartus. origo ipsorum omnium est spinae medulla. ex quartae sanè & quintae uertebrae interuallo primo coniugatio procedit, ex quintae & sextae spatio secunda, ex regione post sextam uertebram tertia, quae etiam exigua admodum est, quemadmodum si quarta quandoque attingat coniugationem post septimam uertebram propago, nimisquam parua est. Porrò omnibus ipsis incisis, diaphragma motus fit expers. Pari modo si musculorum singulorum ex ceruice ad thoracem descendentium, qui sex numero habentur, neruos affeceris, actionem uitias. Affe ctus autem, ut perdocui, duplex quidem est, uel dum secantur, uel dum intercipiuntur. Verùm quia neque musculi, neque multò magis nerui cute duntaxat detracta in conspectum ueniunt, musculos primùm conseces oportet, qui sursum à pectore ad humeri articulum perferuntur. Itaque homini inexperto res uidetur ardua, atque is fortè opinabitur ne animal quidem unum ad omnes consectiones sufficere, quas administrare citra neruorum laesionem, quae totum thoracem efficit immobilem, est necessarium. Verùm si crebrius me id factitantem conspicatus fuerit, ipsa fun ctione potest persuaderi, praedictam anatomen posse administrari. nam imaginatione potius quàm sua ipsius uirtute imperitos molestè uidetur deterrere.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
