Latin
119.5 to 119.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 119.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper si quae propter mucronatam cartilaginem habentur, sursum extuleris: quę uerò ad ultimas costas sunt, in latus tetenderis: item si quum opus fuerit, transuersas abdominis musculorum sectiones per utraque ilia confeceris, admodum conspicuam diaphragmatis partem neruosam reddes, ut omnes palàm confiteantur pulmonem hac parte thoraci adnexum nunquam descendentem, uerùm semper in utrisque spirationis partibus adiectum, siue inspiret animal, siue expiret. Haec itaque apparentia Erasistrati opinionem corroborant, qui putabat nullum ex pulmone sanguinem profluere. uerùm ei quod dicendum est repugnat. Nam diaphragmate sic denudato, si obtruncaueris animal, pulmo à septo statim uidetur abscedere. Porrò quum uarij mortis sint mo di animantibus, quomodocunque ipsum occideris, pulmonem à septo plurimùm seiunctum spectaueris. Nos itaque interdum in aqua suffocantes, interim laqueo uel sectione primis medullae uertebris impressa, aliquando grandes arterias aut uenas persecantes, pulmonem sensim à diaphragmate distantem commortuo animali spectauimus. Idem hoc apparet etiam in costa excidenda: &euidentius sa nè illi qui uiuo adhuc animali pulmonem thoraci propinquum inspexit: à morte uerò plurimùm distare, uidetur manifestò ostendere, spiritum in ipso contentum A in regionem ipsius &thoracis mediem euacuari. Quin qtiam uiuo adhuc animan te iuxta fibrarum extrema regio quaedam inter uasa utraque uidetur inanis, &praesertim quum largius respiret. Nam in exiguis respirationibus quibusdam nihil prorsus sensibile, alijs uerò exiguum planè apparet, costae uidelicet osse prius exciso.