# De anatomicis administrationibus libri novem 122.5-7

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 122.5 to 122.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/122.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/122.5

Cernes autem has quidem à parua leni superficie in propinquas cerebri particulas superficiarias disseminari: illas uerò ab altitudine magna tum in posteriorem totam cerebri partem, quę à nonnullis ἐγκράνιον, id est cerebellum appellatur, tum in priorem propagari, quas & prius quàm ipsum cerebri corpus subeant, ex membranae uenis elabentes manife stò conspicaberis, nisi ipsas diuulseris. Caeterùm posterius cerebrum uoces ne cerebellum, an aliter, Graecè ἐγκράνιον uel πθεγκεφαλίδα, nihil interest. Huic igitur uenae se inserentes, & ab ijs quae per suturae labdoeidis latera in lenum perueniunt, & ab ipso leno exactam uenae tunicam habent, talem potissimum specie, qualis omnibus in toto animante existit. Porrò in ipsum cerebrum, quod nonnulli anterius ce rebrum appellant, per crassam membranam mediam exactè sitam, secantemque cere brum, in partes duas aequales sanguis deriuatur. Caeterùm & hinc uenae frequen tes omnino per totam longitudinem in utranque cerebri partem distribuuntur, sinistram, & dexteriorem, omnes exiguae, praeterquam duę: una quidem per lenum in anteriora penitius procedit ad totius capitis longitudinem. quomodo autem inuenire ipsam oporteat, paulò posterius explicabo. altera uerò multò maior, neque propinqua admodum leni regioni, neque remota, in medio praesertim totius cerebri. appello autem sic quod ex utrisque partibus conflatur, posteriore scilicet, & anteriore. Haec uena in altum decliuis descendit, unde & multifariam propagatur: non tamen ipsi hoc accidit post productionem ex membrana, sed aliquousque, non longius progressa. Haec igitur omnia spectabis, priusquam cerebrum aliqua ex parte diuisens, in sola membrana crassa.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
