# De anatomicis administrationibus libri novem 123.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 123.1 to 123.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/123.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/123.1

Nudabis autem ipsam tribus in locis, quoniam & triplici ple xu totum cerebrum secuit. deinde iuxta sectiones tuismet digitis attolles seorsum partem ipsius sinistram, seorsum uerò dextram, quibus cerebrum anterius contegebat, seorsum reliquam quà anterius: omnesque uenarum processus in tres totius cerebri partes disseminari conspicies: nonnullas quidem tam superficiarias, ut ipsarum rami in conspectum prodeant: quasdam uerò altè penetrantes: omnemque tenuem membranam quae enumeratas uenas colligat, & cerebro extrinsecus circundatur, cum uenis in uentriculum ipsius descendentem. Hanc membranam tenuem meningem appellant, ueteri quadam consuetudine: nunc haud noui quonam pacto solis cerebri membranis nuncupatio sit conseruata. nam ueteres non has solùm membranas, sed etiam omnes meningas uocitabant: quod discas licet tum ex multis alijs con mentarijs quae ab illis scripta sunt, tum maximè ex Hippocratis & Dioclis monumentis, quorum & Marinus in opere anatomico fecit mentionem. Itaque tenuis mem brana cerebrum ambiens, eodemque modo penitius coniuncta solet apparere. Porrò crassam plurimùm ab eo distare uidebis, & quanto interuallo condisces, si in singu lis tribus partibus, in quas totum cerebrum secuisti, paruo facto foramine indideris ei exiguae cuiusdam tubae initium, qualia mihi pręparata uidetis, aurificum follibus persimilia. sic autem nominant, ut nouistis per quos ipsi dum ignem accendunt, aërem inflare solent. Si igitur initio tubae parti diuisae imposito, ac meninge orbiculatim con stricta, per ipsum inflaueris, regionem ei subditam haud modico impleri aëre conspicies. siquidem haec meninx crassa caluariam succingit: cerebrum uerò, dum attollitur & submittitur, accedit, & ab eo recedit, pro inanis loci, qui intermedius est, ratione. uerùm de hoc paulò posterius in animalium administratione tractabitur. nunc au tem quae superioribus proxima sunt, exequemur. Nam ubi ea fueris intuitus quae cerebrum ambiunt, opportunum iam erit cerebrum ipsum consecare, anatomen ipsius exorsus à meninge, bifariam anteriorem partem secante, unde absectis uel auulsis uenarum exortibus, qui in latus procedunt auspicatus, à termino priori sursum tuis ipsius digitis attollito, donec ad grandem uenam perueneris ex ea procedentem, quam in penitiora ferri decliuem retulimus: atque hîc rursus in alium sublatam alteri tenendam dabis: mox ipse iuxta longitudinem dissolues, utranque cerebri partem à mutuo connexu leuiter tuis digitis secernens, quousque ad uenam in longum inibi porrectam ueneris, quam prius magnitudinis esse notandae commemorauimus.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
