Latin
124.5 to 124.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 124.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
nam ueluti firmamentum quoddam uenis à magna decliui propagatis adiacet, quę praedicto corpori insidentes descendunt, &statim demerguntur occulunturque, lato quodam corpore contectae, quae particu la quidem cerebri est alijs similiter. Quomodo autem nudandum ipsum sit, paulò posterius exponam, tantillum adhuc sermoni adijciens: turbinatum corpus uocatur ab Anatomicis non conoides solùm, sed etiam conarium. Caeterùm incum bit uenae ramis, uti retulimus, non prius in conspectum ueniens, quàm membranam alicubi diuiseris: quod facies leuiter, non attollens simul conarium ualide. Nam à subiectis corporibus abrumpitur, &consectionem insigniter offendit: quod pau lò posterius explicabo. Quemadmodum igitur cor à tunica ipsum ambiente nudatur, sic etiam conarium detegere conuenit, membrana qua circundatur, diuisa: quae aliqua ex parte à basi recta linea propter uerticem peruenit: deinde membranam conuenit cum uenis circumscindere ad utranque turbinati partem, sed illud ipsum ad diuisionem inclinare, ut quampromptissimè nudetur ad contrariam discissae tunicae regionem deductum. Caeterùm his peractis sic iam licet antequam mediam turbinati, &uentriculorum sedem detexeris, utrasque uenas considerare cum plexu in modum secundarum facto à propagata uena circa turbinatum deferri. Enimuero ubi corpus intermedium detexeris, manifestò illinc ipsas prodire condisces. Quomodo igitur id nudare oporteat, iam animum aduerte: siquidem non uulgaris cerebri pars est, quae à corpore contegitur, sed etiam quidam alius uentricu lus tertius praeter praedictos, paulò antè quos septum inuicem separauit ac disiunxit. c Itaque illis potissimum locis ipsum nudabis, per quae uenae tanquam foramina quaedam erumpentes, prioribus incidunt uentriculis.