Latin
125.6 to 125.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 125.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Porro confluunt in ipsum recrementa, in quam par tem uenae à turbinato profectę ingrediuntur. At qui ex toto uentriculum hunc igno tant, meritò etiam simul cum eo meatum in posteriora porrectum, quo turbinatum fulcitur, nesciunt. atque si ipsum nudum à uenis circundatis iuxta basim abrumpas, foramen quoddam inibi sublime apparet, ceu quoddam, ut dicam planius, infumibulum, etsi nullum in se fumum cerebrum habeat, quem sublimi foramine respirare desideret. Nec uerò ambientem aërem ostiolum ipsius recipit, sed ampla cerebri pars desuper incumbit, deinde dura meninx duplicata, post hanc capitis os. quare frustra foramen hoc natura condiderit, etsi nihil temere faciat. Talia igitur non in ipsam modò anatomen peccant, qui malè aggrediuntur incidere: sed etiam in naturales ipsius sermones. Necesse siquidem est, quemadmodum eorum quae uerè in dissectionibus conspiciuntur, utilitas est mirifica, sic etiam perperam inspectorum sermonem utilitatis reddi uacuum. Tu uerò omnibus quae hîc propositae sunt particulis probè detectis, tertium uidebis uentriculum inter duos priores &quartum posteriorem medium. Etenim meatum cui pars turbinata insidet, ad medium uentriculum pertingentem cernes, ut in foramine haud exigui duo appareant: unus in posteriora ad cerebellum deferri, per quem etiam demisso uel spicillo, uel spathomela, deprehendes ipsum in posteriorem uentriculum A terminare. alter in medij uentriculi fundo deorsum portendit: sed corpus turbinatum ubi à circundatis ipsum nudaueris, eo quod meatui incumbit intacto, delabi solet, non rectum consistere, sicut quando membranis cum uasis obductum erat: uerùm decidit magna ex parte deorsum uergens.