Latin
LIBRI NONI ET VLTIMI FINIS
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 127
Unproofread scanNot analysed yet
ERVDITISSIMO VIRO HVLDRICHO CHELIO PHORCENSI, physico apud Solodorenses, Ioan. Guinterius Andernacus S. Vemadmodum uirtus homines ad amicitiam allicit, ita inceptum semel amorem nunquam sinit extingui, uir clariß. Ego enim, si exemplum recipis, ita eruditione tua singulari, humanitate integra, fide syncera, primùm ubi tecum familiaritatem inieram ita sum affe ctus, ut nunquam te ex animo queam deponere. Quoties de amicis cogito, tu mihi primus occurris: te concipio: de te meditor. Nihil poterit loci interuallum, quo es à me longè disiunctus, in amicitiam nostram moliri: quae, ut spero, sempiterna erit. Ne autem officijs quoque uidear defuisse, mitto libellum Galeni de constitutione artis medicae, tuo nomini consecratum, quem te à nobis discedente in latinum transtulimus. Est autem libellus compendiosus quidem, sed elegantißimus. totam medicinae summam complectitur: omnia distinctè, ordinatè, eleganter continet. Quod in alijs libris com pluribus tradit diffuse, hîc omnibus ueluti in unum caput redactis, breuiter exequitur. Caeterùm non mediocris in hoc opere uertendo fuit labor: primùm quòd exemplar fuerit deprauatum: deinde etiam quòd multa hîc desiderata, ex ueteri tralatione erant petenda. Quae quàm sint corrupta, quis uel mediocriter eruditus non perspicit? Quicquid igitur est, tuo nomine inuulgamus. tuum est contra ho mines malè feriatos illud defendere. quod hactenus in nostris operibus te fecisse haud sum nescius. Accipe igitur fronte hilari munusculum hoc: breui maiora ac cepturus, quae nunc in manibus habentur: cuiusmodi sunt, Galeni commentaria in Epidemia, item Paulus Aegineta, aliaque eius farinae. Hoc enim constitui, nunquam cessare, donec to tum uideamus Galenum latinè loquentem. Quò id fiat facilius, precor à dijs immortalibus eam nobis fortunam con cedant, quae studijs sit commodißima. Vale.