Latin
128.6 to 128.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 128.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec quum intellexisses unam eandemque rationem ac uiam esse, ne tibi dicta aliquando à me memoria exciderent, uoluisti commentarios quosdam de his exarari. Atque nos tuo ueritatis indagandae studio gratulati, duos hosce libros composuimus. Priore, in quo attifex quicunque futurus est exerceri debet, docemus, quod ueteres philosophi dictitant, cuiuslibet artis constitutionem à finis notione proficisci. Diuisus autem est, propter magnitudinem, in duo uolumina. Altero, hoc OI II est secundo, quem nunc paramus, indicabimus quomodo una eademque methodus ut uniuersas alias arteis, ita medicam quoque constituit. Ac iam librum exordiemur. θυς UννηsασcsQUONIAM artes quędam in sola rerum quas contemplantur, inspectione νyL. 4finem habent, ut Arithmetica, Astronomia, &Physiologia. Quaedam actiones nonnullas obeunt, ut saltatoria &praeconum ars. Vbi uero ab actione cessauerint, nul lum ex se opus possunt ostendere. Nonnullae contrà, quid effecerint, postea indicant, quemadmodum aedificatoria, &fabrilis. Aliae nihil ipsae quidem efficiunt, uerùm res quasdam uenantur, ac conquirunt operis loco, qualis est ars piscatoria, &ars feras canibus insectandi: in summa, quaeuis ars uenatoria.