# De anatomicis administrationibus libri novem 13.5-7

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 13.5 to 13.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/13.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/13.5

An enim unquam incidere conati sunt, aut funiculo partes uiuente adhuc animali excipere, ut quaenam actio laederetur condiscerent? Primùm itaque mihi famulorum aliquis simias incide bat, quum uidelicet opus id detrectarem, uilius existimans quàm ut à me admini straretur. Postquam uerò exiguam quandam carnem sub axilla inuenissem, insidentem simul & coniunctam aliqua ex parte illius loci musculis, sed quae nulli ipso rum posset accommodari, uisum est mihi satius alteram simiam diligenter excoriare. Accipio igitur ipsam in aqua suffocatam, ut facere consueui, ne uidelicet pars ulla colli contundatur. summam cutem duntaxat aufero, ijs quae subiacent, intactis. inuenio musculum tenuem & membranosum costis omnibus incumbentem, qui inferius principium subter uniuersam ilium cutem expansum habet. Hic musculus uertebrarum in lumbis contiguus erat operculo, quod ex spina ligamenti Γlκαὶ σρβεχ naturam sortitum prodijt. Nomino autem sic quae ex ossibus procedunt, quemevxeb ep a spinal. admodum quae de cerebro & spinali oriuntur, neruos: nerueas autem musculorum frito ts tenuites, tendines appello. Quia uerò semel hunc musculum inuenio (dicetur enim Τ stν suo loco eius natura) multò etiam magis cupio totam ipsam animantis pellem auel ss. et lere. Atque inde comperio, quos paulò ante inueneram musculos, haud ad mediocres usus à natura creatos, quorum primos interiori manus parti subiectos recensebimus: quoniam melius esse censeo, in primis totius manus disciplinam instituere, sequutum librorum ordinem, quos De usu particularum septemdecim conscripsimus.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
