# De anatomicis administrationibus libri novem 134.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 134.1 to 134.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/134.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/134.1

in his enim omnium compositorum corporum uirtus seu perfectio, & uitium consistit. Caeterùm in his ipsis & domus, & nauis affectus esse ostendebatur, nempe magnitudine, fi gura, numero, & partium situ: siquidem tum uirtus, tum uitium ibidem comprehenditur: lecti autem in his non est: uestium in alijs quibusdam: calceamenti non in ijsdem. Itaque in omnibus instrumentarijs partibus, quarum substantia ex compositione constat, quatuor generibus uirtus uitiumque seu affectus existit. Quòd si secundum naturam unitionem particulae capiant, quintum quoddam genus hisce corporibus, adijcietur: quapropter optimum optimas, uitiosissimum pessimas actio nes aedet. Iam uerò si unitas quaedam dissoluatur, non modò culpata talis affectio, sed iam morbus quoque est. Dicetur autem, clarioris doctrinae gratia, unitatis diuor tium. Caeterùm nihil refert an etiam continuitatis solutionem dixeris. Porrò quod hic affectus similaribus accidit, omnes nouisse oportet. Etenim ossis, nerui, uenae, arteriae, & carnis continuitatem soluunt, corrumpuntque, punctura, erosio, dissectio, conuulsio, & ruptura. At in osse, κάταγμα, id est fractura, affectus hic dicitur: in carnosis musculorum partibus ex distentione proueniens, ῥέγμα, id est ruptura: quum autem filamenta similiter tensa rumpuntur, conuulsio. Continuitatis in carne solutio, uulnus est, quemadmodum ruptura, non ex distentione, sed incisione profectum. Quòd si ab acuto ac gracili uulneretur caro, affectus punctura seu punctio dicitur: si à graui, contusio. Quod ab erosione ossi contingit, πραδὰν, id est caries, in alijs partibus ulcus appellatur: quin & alio modo nuncupare licet. Tot igitur talesque differentiae quinti generis sunt, quatenus similaribus partibus accidit. Instrumentarijs uerò, sicut dictum est, pro diuersitate cohaerentium secus eueniunt, uocanturque omnia ἀπεσπάσματα, quasi auulsa dixeris. Itaque similari aliqua ex toto diuisa, eius sanè affectus ipse fuerit, itemque totius instrumenti: interim secundum accidens, ueluti quum uel musculus, uel alia pars similis affecta fueritt interim primariò, ubi ligamentum malè habuerit. Quemadmodum igitur in uno morbi genere quo partium unitas uitiatur, differentias nunc percensui: ita tu quoque alia quatuor genera simili compendio percurrere coneris. Nam ipsorum hîc meminisse, superuacuum uidetur mihi, quum omnia diligenter in opere de morborum differentijs tractauerim.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
