# De anatomicis administrationibus libri novem 135.5-8

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 135.5 to 135.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/135.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/135.5

Secundum, à pueris institutio exercitatioque, ut in primis uersetur discipli 2 nis: maximè uerò exerceatur in Arithmetica, & Geometria, quemadmodum & Plato consuluit. Tertium insuper, optimis quibusque sui temporis praeceptoribus existimatis operam nauare. Quartum, laboris esse patientissimum, ut nihil uel die uel noctu praeter disciplinas meditetur. Quintum, quod paucissimis contigit, ueri tatem expetere, eique soli in tota uita studere ac incumbere, neglectis alijs omnibus quae uulgus admiratur. Sextum, methodum quandam ediscere, qua uerum à falsoqueat discernere. Neque enim sufficit ad inuentionem, duntaxat eorum quae desideramus, ueritatem concupiscere, sed etiam uim quandam inueniendi paratam habere oportet. Septimum, ad haec omnia accedit methodum illam exercere, ut non cogno scere modo, sed uti quoque possis. Si nanque rhetoribus minorem artem colentibus satis non esse uidetur, methodum nosse, nisi per totam aetatem in illa sese exerceant: an magna adeò quaerentibus duntaxat edidicisse methodum sufficit? Itaque si unum aliquod ex praedictis ei desit qui ad ueritatem uiam affectat, aequum est se diffidere, mi nime quod intendit assecuturum. Si uerò omnia adsunt, quid prohibet quò minus ueritatem bona spe inquirat? Institutum porrò nobis est, quemadmodum omnes totius corporis particulas, uel etiam simplicissimas, ex consectione didicimus, ita hoc ipsum inuenire, nempe quales natura existant primariae ac simplicissimae particulae. Verùm non de omnibus, sed una ceu exempli loco sermonem instituemus. Caro igitur inspiciatur primùm, an unum specie sit elementum quod ipsam procreauerit. Nihil enim mali est hoc nomine primam & simplicissimam in ea particulam sic appellasse. Deinde si talis non appareat, an multa: postea, quot haec, & quae sint, tum qui nam compositionis eorum modus existat. Quoniam igitur caro dum secatur, calescitque uehementer, dolore afficitur: unum specie elementum esse non potest, cuiusmodi Epicurus atomon, id est indiuiduum statuit. Quòd enim unum specie elementum tale non sit, inde constat: nulla siquidem atomos ex se aut calida aut frigida est, nec etiam candida, uel nigra. Sed quid diutius immoror, & tempus prolixitate uerborum contero?

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
