# De anatomicis administrationibus libri novem 137.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 137.1 to 137.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/137.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/137.1

In totum, nulla qualitas indiuiduo contingit, ut autores ipsorum autumant. Nam huiusmodi qualitates uniuersae per tota corpora communicatae esse uidentur, quemadmodum ipsa figurae qualitas omnibus inest, item renixus & grauitas? quae an qualitatem, an aliud quicquam uocare oporteat, ad propositum nihil attinet. Omnibus enim praedicta insunt, nec inter se specie differunt, sicut homiomeriae, id est similaritates, ijs qui illas, aut elementa quatuor haec statuunt. Hippocrates hunc in modum inquit: Ego sanè dico, si homo unum esset, haudquaquam doleret. Rectissimè haec pronunciauit. Nam unum in aliud mutari non potest: quippe quum non habeat in quod mutetur. quum iam immutabile, nec alterari, nec mutari possit, impatile uero dolore uacet, colligimus ex superioribus, unum esse impatile. Accedit huc alia ratio talis: Si elementum unum esset specie, nihil in omnibus unquam doleret. Atqui dolet. non igitur unum est elementum. Quoniam uerò de carne proposita erat disputatio, de illa disseramus. Si unum specie, carnis elementum esset, nunquam doleret. Sed dolet. non igitur unum specie carnis elementum est. Eadem ratiocinatio alio modo simul induci potest. Si carnis elementum est impatile, non dolebit. Atqui dolet. non igitur est impatile. Quòd si quis plura elementa esse dicat, non tamen alterationi subiecta, in hunc modum eadem ratiocinatio proferetur. Si carnis elementa sunt impatilia, non dolebit. Sed dolet. Non igitur impatilia sunt carnis elementa. Prior itaque ratiocinatio, indiuiduorum, incompactilium, & minimorum corpusculorum hypothesim subuertit. altera similaritatum Empedoclis opinionem tollit. Etenim hic ex quatuor elementis corpora constitui, sed quae inuicem non transmutantur, autumat. Nam citius ac speraueris, maximam eorum partem quae quaerebas, inuenies. Demonstraui enim carnis elementa impatilia esse oportere. Non igitur qui dolores fieri statuunt in corporum illorum impatilium compositione, quae iam elementa omnium rerum naturae tribuunt, ulla ratione propositum obtinebunt. Etenim nec intellectus, nec ullus sensus fidem facere potest, impatile dolore affici. Nam digitos si inuicem com mittas, rursusque separes, nulli dolorem nec coniunctio, nec separatio concitabit. siquidem dolor passioni coniunctus est. Caeterùm nihil quod contiguum manet, afficitur: quoniam in his duobus passio consistit, alteratione, quę per tota accidit; & continuitatis diuortio.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
