# De anatomicis administrationibus libri novem 137.5-7

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 137.5 to 137.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/137.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/137.5

Quum igitur nihil aut complexus aut seiunctio exacte patilibus doloris afferat, quomodo impatilibus attulerit? Quare nec Asclepiadis corpusculum incompactile ac fragile dolebit dum frangitur. nam sensibus caret. Vnde nec ullum magis eo dolorem ex ijs quibus afficitur percipiet, quum sensus sit expers, uti os, cartilago, adeps, ligamentum, & crines. Etenim haec omnia patiun tur, sed non dolent, quia nec sentiunt. Quicquid igitur dolebit, patle, ac sensorium esse oportet: quanquam ex sensilibus primis, nec etiam sensibile, sed patile solùm esse sufficit: quoniam aliquando sensibile fieri poterit, si immutetur altereturque At quia innumerae alterationes ac temperaturae elementorum fiunt, infinitae quoque erunt particularium corporum proprietates, iuxta quas nihil absurdum fuerit nulla insensoria fieri, atque ex ijs quae sentiunt, aliud magis, aliud minus sentire. Iam uerò elementa uno plura necessariò esse, quae alterari natura possunt, clarè demonstratum est ijs, qui, ut paulò antè diximus, in parato omnia habent unde scientiam com parare possint. Qui uerò eò stupiditatis ueniunt, ut ne quidem an methodus quaeleg dam eeA dam demonstrandi sit, prius dignentur inquirere, uel ab alio discere, uel sese in ea exercere, ijs sanè hic sermo non est communicandus. Neque enim contendendi cum alijs, aut uincendi, sed ueritatis ipsius inueniendae desiderio ad hanc disputationem descendimus.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
